[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Potestati vero privatarum personarum subduntur res possessae, et ideo propria voluntate in his possunt sibi invicem communicare, puta emendo, vendendo, donando, et aliis huiusmodi modis.Circa utramque autem communicationem lex sufficienter ordinavit.Statuit enim iudices, ut patet Deut.XVI, iudices et magistros constitues in omnibus portis eius, ut iudicent populum iusto iudicio.Instituit etiam iustum iudicii ordinem, ut dicitur Deut.I, quod iustum est iudicate, sive civis ille sit sive peregrinus, nulla erit personarum distantia.Sustulit etiam occasionem iniusti iudicii, acceptionem munerum iudicibus prohibendo; ut patet Exod.XXIII, et Deut.XVI.Instituit etiam numerum testium duorum vel trium; ut patet Deut.XVII, et XIX.Instituit etiam certas poenas pro diversis delictis, ut post dicetur.Sed circa res possessas optimum est, sicut dicit philosophus, in II Polit., quod possessiones sint distinctae, et usus sit partim communis, partim autem per voluntatem possessorum communicetur.Et haec tria fuerunt in lege statuta.Primo enim, ipsae possessiones divisae erant in singulos, dicitur enim Num.XXXIII, ego dedi vobis terram in possessionem, quam sorte dividetis vobis.Et quia per possessionum irregularitatem plures civitates destruuntur, ut philosophus dicit, in II Polit.; ideo circa possessiones regulandas triplex remedium lex adhibuit.Unum quidem, ut secundum numerum hominum aequaliter dividerentur, unde dicitur Num.XXXIII,pluribus dabitis latiorem, et paucioribus angustiorem.Aliud remedium est ut possessiones non in perpetuum alienentur, sed certo tempore ad suos possessores revertantur, ut non confundantur sortes possessionum.Tertium remedium est ad huiusmodi confusionem tollendam, ut proximi succedant morientibus, primo quidem gradu, filius; secundo autem, filia; tertio, fratres; quarto, patrui; quinto, quicumque propinqui.Et ad distinctionem sortium conservandam, ulterius lex statuit ut mulieres quae sunt haeredes, nuberent suae tribus hominibus, ut habetur Num.XXXVI.Secundo vero, instituit lex ut quantum ad aliqua usus rerum esset communis.Et primo, quantum ad curam, praeceptum est enim Deut.XXII, non videbis bovem et ovem fratris tui errantem, et praeteribis, sed reduces fratri tuo; et similiter de aliis.Secundo, quantum ad fructum.Concedebatur enim communiter quantum ad omnes, ut ingressus in vineam amici posset licite comedere, dum tamen extra non auferret.Quantum ad pauperes vero specialiter, ut eis relinquerentur manipuli obliti, et fructus et racemi remanentes, ut habetur Lev.XIX, et Deut.XXIV.Et etiam communicabantur ea quae nascebantur in septimo anno; ut habetur Exod.XXIII, et Lev.XXV.Tertio vero, statuit lex communicationem factam per eos qui sunt domini rerum.Unam pure gratuitam, unde dicitur Deut.XIV, anno tertio separabis aliam decimam, venientque Levites et peregrinus et pupillus et vidua, et comedent et saturabuntur.Aliam vero cum recompensatione utilitatis, sicut per venditionem et emptionem, et locationem et conductionem, et per mutuum, et iterum per depositum, de quibus omnibus inveniuntur ordinationes certae in lege.Unde patet quod lex vetus sufficienter ordinavit convictum illius populi.[38202] Iª-IIae q.105 a.2 ad 1Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom.XIII, qui diligit proximum, legem implevit, quia scilicet omnia praecepta legis, praecipue ordinata ad proximum, ad hunc finem ordinari videntur, ut homines se invicem diligant.Ex dilectione autem procedit quod homines sibi invicem bona sua communicent, quia ut dicitur I Ioan.III, qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo? Et ideo intendebat lex homines assuefacere ut facile sibi invicem sua communicarent, sicut et apostolus, I ad Tim.VI, divitibus mandat facile tribuere et communicare.Non autem facile communicativus est qui non sustinet quod proximus aliquid modicum de suo accipiat, absque magno sui detrimento.Et ideo lex ordinavit ut liceret intrantem in vineam proximi, racemos ibi comedere, non autem extra deferre, ne ex hoc daretur occasio gravis damni inferendi, ex quo pax perturbaretur.Quae inter disciplinatos non perturbatur ex modicorum acceptione, sed magis amicitia confirmatur, et assuefiunt homines ad facile communicandum.[38203] Iª-IIae q.105 a.2 ad 2Ad secundum dicendum quod lex non statuit quod mulieres succederent in bonis paternis, nisi in defectu filiorum masculorum.Tunc autem necessarium erat ut successio mulieribus concederetur in consolationem patris, cui grave fuisset si eius hereditas omnino ad extraneos transiret.Adhibuit tamen circa hoc lex cautelam debitam, praecipiens ut mulieres succedentes in haereditate paterna, nuberent suae tribus hominibus, ad hoc quod sortes tribuum non confunderentur, ut habetur Num.ult.[38204] Iª-IIae q.105 a.2 ad 3Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Polit., regulatio possessionum multum confert ad conservationem civitatis vel gentis.Unde, sicut ipse dicit, apud quasdam gentilium civitates statutum fuit ut nullus possessionem vendere posset, nisi pro manifesto detrimento.Si enim passim possessiones vendantur, potest contingere quod omnes possessiones ad paucos deveniant, et ita necesse erit civitatem vel regionem habitatoribus evacuari.Et ideo lex vetus, ad huiusmodi periculum amovendum, sic ordinavit quod et necessitatibus hominum subveniretur, concedens possessionum venditionem usque ad certum tempus; et tamen periculum removit, praecipiens ut certo tempore possessio vendita ad vendentem rediret.Et hoc instituit ut sortes non confunderentur, sed semper remaneret eadem distinctio determinata in tribubus.Quia vero domus urbanae non erant sorte distinctae, ideo concessit quod in perpetuum vendi possent, sicut et mobilia bona.Non enim erat statutus numerus domorum civitatis, sicut erat certa mensura possessionis, ad quam non addebatur, poterat autem aliquid addi ad numerum domorum civitatis.Domus vero quae non erant in urbe, sed in villa muros non habente, in perpetuum vendi non poterant, quia huiusmodi domus non construuntur nisi ad cultum et ad custodiam possessionum; et ideo lex congrue statuit idem ius circa utrumque.[38205] Iª-IIae q.105 a.2 ad 4Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, intentio legis erat assuefacere homines suis praeceptis ad hoc quod sibi invicem de facili in necessitatibus subvenirent, quia hoc maxime est amicitiae fomentum.Et hanc quidem facilitatem subveniendi non solum statuit in his quae gratis et absolute donantur, sed etiam in his quae mutuo conceduntur, quia huiusmodi subventio frequentior est, et pluribus necessaria.Huiusmodi autem subventionis facilitatem multipliciter instituit [ Pobierz całość w formacie PDF ]
zanotowane.pl doc.pisz.pl pdf.pisz.pl centka.pev.pl